monumenta.ch > Plinius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 106
{XXXI} Indicae perlucent, crassiores sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apud Menandrum et Philemonem fabulae superbiunt -, nec ullae tralucentium tardius subfusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore.